monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10 > csg48.203 > sluMscr.Dresd.App.1092.245 > Psalmi, 75 > Ieremias, 49 > 28 > bnfGrec107.255 > cb125.133r > sectio 21 > Psalmi, 77 > bculMs.403.80r > Psalmi, 72 > N
Isidorus, Differentiae, 1, De littera M <<<     >>> De littera O

De littera N SHOW APPARATUS

383 Inter Necessitatem et necessitudinem. Necessitas aliquid fieri cogit, necessitudo autem affectus est vel vinculum propinquitatis.
384 Inter Nihil et nihili. Nihil adverbium est, nihili autem homo nullius momenti.
385 Inter Nudum et nudatum. Ea enim nudata dicuntur quae vestiri solent, ea nuda quae non solent tegi. Item nudus illius rei aut illa re bene dicitur. Nudatus vero ab illo denuntiatur.
386 Inter Negamus et abnegamus. Negamus, si quid obiicitur; abnegamus, si quid petitur.
387 Inter Neminem et nullum. Neminem ad hominem referimus, nullum ad omnia.
388 Inter Nomen, praenomen, cognomen et agnomen. Nomen est vocabulum propriae appellationis; praenomen, quod nominibus, ob dignitatem generis praeponitur; ut Publius Virgilius. Non enim possumus dicere Virgilius Publius. Cognomen, quod ex familia generis venit, ut puta Scipio Cornelius, a Cornelia familia ortus. Agnomen, quod ex virtute, vel vitio trahitur: ut Scipio Africanus, pro eo quod Africam vicerit: vel Lentulus Sura, pro eo quod maiores habuerat suras. Proinde nomen a proprietate venit, praenomen a dignitate, cognomen ab origine, agnomen vero a specie vel actione.
389 Inter Nascitur et enascitur. Nascitur, quod ab utero decidit; enascitur, quod ex terra, aut aqua exsurgit.
390 Inter Nautam et navitam. Navita poeticum est. Nam dictus est a nauta, sed causa metri a poetis una littera addita est.
391 Inter Num et nunc. Num, nunquid; nunc, modo.
392 Inter Ne et nae. Nae, si praeponitur, adverbium est et acuto accentu pronuntiatur, ne vero si subiungatur, coniunctio est, et presso accentu.
393 Inter Nigro et migro. Nigro nigrum facio, migro demutatio est.
394 Inter Neutrum et neutralem. Neutrum nomen, aut pronomen, vel participium; neutrale vero verbum est.
395 Inter Notus et notus. Notus, cognitus, notus iudicio; Notus, Auster.
396 Inter Nobilem et nobilem. Nobilis, generosus; nobilis, notus omnibus.
397 Inter Nomina et Numina. Nomina sunt vocabula, numina, potestas.